라틴어 문장 검색

haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 208:2)
Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 387:1)
itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 700:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
qui non contentus iis quas adduxerat copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum dassaretiorum consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 105:1)
iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 109:1)
arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultimos finis rubrum mare amplectitur, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 90:1)
ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:1)
maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneamque et Acanthum, alii ad Thessaliam insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 360:2)
nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3102)
idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum versis significabat clara voce invenisse, quod quaereret;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말33)
aut 'versu' tractu a verrendo, ut aequora verrebant caudis aestumque secabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1194)
versaque in obnixos 'versa' infesta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2221)
alii 'versis armis' in oblicum versis scutis, ne splenderent insignia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 936)
versa tracta, ut Plautus inveniam omnia versa, sparsa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4781)

SEARCH

MENU NAVIGATION