라틴어 문장 검색

te et pietatis in tuos et animi in rem p. et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 9 1:1)
nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:3)
qua pietate, qua modestia, quo ingenio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:8)
quae quidem tua, mi frater, prudentia, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 10:11)
nec laborant, quod mea conscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:6)
ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi', si modo id somniavit, ut si vigilans audiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:9)
sed unus frater, qui in me pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum memoriam usurpari coegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:2)
alter fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:1)
etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:5)
Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes conscientiaeque animi terrent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 2:2)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:4)
quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장2)
si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION