라틴어 문장 검색

His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)
qui cum interrogarentur, quare hoc facerent, nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente dimitteret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:2)
Qua accepta in manu, interrogauit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controuersiae ac rancoris haberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:8)
Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:11)
uel, si se tali molestia diutius castigari diuina prouidente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].7)
Quod dum facerem, repperi illam ingrediens uultu hilariorem, et uelut sospiti similem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:4)
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis Et placidam soleo spargere lacte Palem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 115)
Nam neque tum plumae nec stragula picta soporem Nec sonitus placidae ducere posset aquae.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 239)
"Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, Hic placidam niveo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 47)
An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per vada serpis aquis, Quantus et aetherio contingens vertice nubes Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 77)
uiden ut felicibus extis significet placidos nuntia fibra deos?
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 117)
at ille felix, cui placidus leniter adflat Amor.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 146)
"placideque quiescas, terraque securae sit super ossa leuis."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 433)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
uexit et Aeolios placidum per Nerea uentos, incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, nobilis Artacie gelida quos inrigat unda;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae19)

SEARCH

MENU NAVIGATION