라틴어 문장 검색

nec ulterius dare corpus inutile leto aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens vultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 37:3)
Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, incubuit moriensque suum conplexa maritum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 43:2)
inque pyra sacri sub imagine facta incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 13:2)
famuli populusque per omnes discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:2)
saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum iurasses fessos modo disiunxisse iuvencos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:6)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:10)
ille sed insidias, hic sibi portat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1114)
inspice quid portem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 16)
fessus ubi incubuit baculo saxove resedit pastor, harundineo carmine mulcet oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 16)
ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, lenis ab admonito pectore somnus abit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 36)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam de filiis” (Dt 22,4.6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:6)
illic et gracili balsama surculo desudata fluunt, raraque cinnama spirant, et folium, fonte quod abdito praelambens fluvius portat in exitum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae35)
Christe, servorum regimen tuorum, mollibus qui nos moderans habenis leniter frenas, facilique saeptos lege coerces, ipse cum portans onus inpeditum corporis duros tuleris labores, maior exemplis famulos remisso dogmate palpas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium1)
stragem sed istam non tulit Christus cadentum gentium, inpune ne forsan sui Patris periret fabrica, mortale corpus induit, ut excitato corpore mortis catenam frangeret, hominemque portaret Patri.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias13)

SEARCH

MENU NAVIGATION