라틴어 문장 검색

Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris spectari poterat, cum pleno concita velo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 43:1)
dant placidi cursum redeuntibus austri Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:2)
properare iubet, divulsaque remis unda sonat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:30)
bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, portus erat (summis inductum est aequor harenis);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:2)
Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 54:1)
Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 55:1)
obvertit lateri pendentes navita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit venientesque accipit auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 55:2)
Sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars ventis vela negare.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:5)
Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium, Cretam tenuere locique ferre diu nequiere Iovem, centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:1)
Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, praeter erant vecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:3)
Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo sub noctem potitur Zanclaea classis harena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:3)
Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim evicere rates, cum iam prope litus adesset Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 12:1)
cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 31:4)
et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subvolat et remos plausis circumvolat alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:7)
robore mollito lignoque in corpora verso in capitum facies puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est mediisque carina subdita navigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION