라틴어 문장 검색

Itaque hoc consilio et quasi senatu fultus et munitus et bella cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare civis non destitit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 24:2)
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:3)
498M Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 48:2)
plures vero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa beatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 68:3)
nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et ad potiendum incitarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:4)
quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 62:1)
e quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:6)
Neque vero aut in vita com- muni aut a philosophis dubitari, quin sit divinatio (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.28)
Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, s sapientia munitum pectus egregie gerat Teque regno expellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 67:3)
Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 129:6)
proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregie gerat teque regno expellat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 67:4)
omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 129:6)
sed tamen quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 21:2)
nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 25 5:3)
nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION