라틴어 문장 검색

Satis illos coluit, quisquis imitatus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 50:8)
Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:3)
Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 2:1)
Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:1)
Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso, et verba apertae rei impendo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:1)
Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:8)
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 6:5)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
non est unus, quamuis praecipuus sit, imitandus, quia numquam par fit imitator auctori.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:3)
Non imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 5:5)
Dixerat NICETES MVRREDIVS dum hanc sententiam imitari uult, stultissimam dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 11:21)
Exercebatur aput Arellium Fuscum cuius genus dicendi imitatus plus deinde laboris impendit ut similitudinem eius effugeret, quam impenderat ut exprimeret.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 1:2)
Iam uidelicet conpositus et pacatus animus, cum ueros conpressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:9)
Quin etiam montes siluasque in domibus marcidis et in umbra fumoque uiridia aut maria amnesque imitantur.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:2)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingeni furorem putat, quod toties simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION