- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Quis enim est istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam intellegere arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:2)
ut genera rerum primum exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praetermittitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:4)
sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad eos, qui haec docent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:2)
sed ne te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 97:2)
Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 111:1)
Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:2)
opinionem istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos, qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:6)
Deinde qui locus a te praetermissus est in Caepionem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:2)
Sed hoc praeceptum praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:4)
Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus, arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio, quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 232:5)
"virum bonum" inquit "egregiumque civem esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:2)
quae autem utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde multa sunt, ea, quae ex eis aut levissima sunt aut aliis gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex oratione removeri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 309:1)
in quo illos quoque errare arbitror, qui, si quando - id quod mihi numquam placuit - pluris adhibent patronos, ut in quoque eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:2)
nec enim te ista attigisse arbitrabar, quae diligentissime cognosse et undique conlegisse usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION