라틴어 문장 검색

senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 93:1)
senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia, omnia ea ut mature fiant curare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 113:1)
his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex maximus consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de vere sacro censet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 115:1)
Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 123:3)
quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 308:1)
unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido ortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 316:1)
itaque plebei scitum, quo oneratus magis quam honoratus sum, primus antiquo abrogoque et, quod tibi mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 369:1)
Classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam reduceretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 381:3)
in religionem etiam venit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset, locatam ad id tempus non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 405:1)
itaque duumviri ad rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 406:1)
ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules missae, ut si iis videretur, alter eorum ad consules creandos Romam veniret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 407:1)
id foedus inter omnes nobiles ictum, nec fine ante belli habituros quam consulem vere plebeium, id est hominem novum, fecissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 418:2)
nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem ex quo contemni a patribus desierint coepisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 419:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius Albinus in Galliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 429:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION