라틴어 문장 검색

Nam si quis talis etiam tituli est appetens, Quo pacto divinabit quidnam omiserim, Ut illud ipsum cupiat famae tradere, Sua cuique cum sit animi cogitatio Colorque proprius?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.2)
Venator namque simul invenit remedium, Omittit ipsum persequi et vocat canes.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Fiber.3)
Ex his apparet illum permulta dixisse, cum ederet omisisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 7:3)
Omissis iocis credo decentes esse servos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 21 2:1)
Marius Priscus accusantibus Afris quibus pro consule praefuit, omissa defensione iudices petiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:1)
Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 5:1)
Haec tibi scripsi, primum ut aliquid novi scriberem, deinde ut non numquam de re publica loquerer, cuius materiae nobis quanto rarior quam veteribus occasio, tanto minus omittenda est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 10:1)
decessit veteri testamento, omisit quos maxime diligebat, prosecutus est quibus offensior erat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 2:2)
Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 3:1)
Quo magis huic, omissa gloria patris in qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi elaborandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:2)
reversus diem dederat, et cum ex heredibus quidam quasi reverentia Eurythmi omitterent accusationem, pulcherrime dixerat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:2)
Bithyni accusationem eius ut temere incohatam omisisse narrantur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:2)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
unum tamen omisi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 15:2)
Itaque nullum emendandi genus omitto.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION