라틴어 문장 검색

et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 387:2)
et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 440:1)
ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:3)
mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:2)
primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt ut pervadere expeditus nuntius non posset et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret, Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 616:1)
en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 99:2)
hic terror, cum illustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit, etiam recusantem convertit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 159:1)
Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 228:2)
eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 298:2)
primo concursu adeo aequis viribus gesta res est ut si adfuissent Etrusci et Umbri, aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent accipienda clades fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 386:2)
cedunt primo incerti fortunae suae et hostem introrsum in media castra accipiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:1)
inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem quo coeperunt expellunt extra portam vallumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:2)
haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 610:1)
nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui vicerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 3:1)
ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION