라틴어 문장 검색

posse prius ad angustias veniri, quam sentiretur.
(카이사르, 내란기, 1권 67:3)
Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque occuparent;
(카이사르, 내란기, 1권 70:1)
Si mons erat ascendendus, facile ipsa loci natura periculum repellebat, quod ex locis superioribus, qui antecesserant, suos ascendentes protegebant;
(카이사르, 내란기, 1권 79:3)
quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
(카이사르, 내란기, 2권 2:7)
Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet.
(카이사르, 내란기, 2권 6:7)
Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset.
(카이사르, 내란기, 2권 14:2)
Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido."
(카이사르, 내란기, 2권 31:13)
Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 1:8)
Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.
(카이사르, 내란기, 3권 7:4)
Haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ubique copias dimissurum. . .
(카이사르, 내란기, 3권 10:17)
neque erat facile nostris uno tempore propugnare et munire.
(카이사르, 내란기, 3권 45:5)
crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros.
(카이사르, 내란기, 3권 49:2)
Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit.
(카이사르, 내란기, 3권 58:1)
Nam et pervenit prius, quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit.
(카이사르, 내란기, 3권 67:7)
non facile occasionem postea reperiemus";
(카이사르, 내란기, 3권 85:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION