라틴어 문장 검색

Claudi proconsulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 331:2)
Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 100:2)
Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens si quid decernerent intercessurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 105:2)
collegam deterruit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:1)
in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemilii consulis, cui collega Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 205:1)
aucta etiam invidia est Popili litteris quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 213:1)
si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet ut eas quae in Sicilia naves essent reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 278:1)
Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 335:2)
Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 135:1)
Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 185:2)
Larisam ad Hostilium proconsulem - ab eo enim missi erant - legati redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 196:2)
et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum mansit - summa concordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 8:1)
C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 225:1)
hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:1)
quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION