라틴어 문장 검색

Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Milichus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi temptare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장1)
tum hortante patre Neapolim pergit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장7)
iam vero iuvenes et in ipsa studiorum incude positi, qui profectus sui causa oratores sectantur, non solum audire, sed etiam referre domum aliquid inlustre et dignum memoria volunt;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 4:1)
'Perge' inquit Maternus 'et cum de antiquis loquaris, utere antiqua libertate, a qua vel magis degeneravimus quam ab eloquentia.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 27장 3:1)
in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant et audiantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 35장 3:2)
quo modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor obscuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:2)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장2)
Otho, causam digressus requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub aedem Saturni pergit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장3)
pergunt etiam in castra praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장5)
igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장6)
profectus Otho quietem urbis curasque imperii Salvio Titiano fratri permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 90장7)
si pergeret in urbem, nullam officii gratiam in alterius honorem suscepti, ac se Vitellio sive Othoni obsidem fore:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장6)
ubi pulsum Caecinam pergere Cremonam accepit, aegre coercitam legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem progressam Bedriaci sistit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장3)
Exercitum itinere terrestri pergere iubet:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION