라틴어 문장 검색

ut haec in philosophia ratio contra omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Carneade usque ad nostram viguit aetatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 11:4)
nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:5)
Omnis enim, quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 9:3)
Atque illae quidem iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri cogitat, timet ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 32:1)
Poeni foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iustiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:3)
[Secundo autem Punico bello post Cannensem pugnam quos decem Hannibal Romam astrictos misit iure iurando se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant, impetrassent, eos omnes censores, quoad quisquc eorum vixit, qui peierassent, in aerariis reliquerunt nec minus ilium, qui iuris iurandi fraude culpam invenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:1)
Cum enim Hannibalis permissu exisset de castris, rediit paulo post, quod se oblitum nescio quid diceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 54:2)
Videre etiam licet plerosque non tam natura liberales quam quadam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 59:4)
Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:4)
ipsi autem gerere quam personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 148:4)
Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia cum pietate in parentes, in suos benivolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:2)
In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis affecti esse debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 82:1)
nec vero solum ipsa cecidit, sed etiam reliquam Graeciam evertit contagionibus malorum, quae a Lacedaemoniis profectae manarunt latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 106:2)
Cum igitur statuisset opus esse ad eam rem constituendam pecunia, Alexandream se proficisci velle dixit remque integram ad reditum suum iussit esse, isque celeriter ad Ptolomaeum, suum hospitem, venit, qui turn regnabat alter post Alexandream conditam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:1)
M. Atilius Regulus cum consul iterum in Africa ex insidiis captus esset duce Xanthippo Lacedaemonio, imperatore autem patre Hannibalis Hamilcare, iuratus missus est ad senatum, ut, nisi redditi essent Poenis captivi nobiles quidam, rediret ipse Carthaginem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION