라틴어 문장 검색

Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:4)
Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:6)
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 20:3)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius violentia vincat, quin natam egregio genero dignisque hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:5)
Telum immane manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et silvestri subere clausam, implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 20:11)
Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:9)
Me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:6)
- prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:16)
nec non mediis in milibus ipsi ductores auro volitant ostroque decori, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 6:6)
Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:1)
" Olli subridens hominum rerumque repertor "Es germana Iovis Saturnique altera proles:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:22)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:16)
mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION