라틴어 문장 검색

sed damus lento veniam, quod alma prole fundasti vacuos penates, o diem laetum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum10)
his senium longaeque decus virtutis et alba Atropos et patrius laurus promisit Apollo, ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis, omen erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten7)
macte, quod et proles tibi saepius aucta virili robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti - aptior his virtus, citius dabit illa nepotes - , qualis maternis Helene iam digna palaestris inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten15)
non te series inhonora parentum obscurum proavis et priscae lucis egentem plebeia de stirpe tulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii8)
fatis namque haustus iniquis occidit et geminam prolem sine praeside linquens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii21)
si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres nil gentile tenens, illo te eive probabas Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum38)
etenim te divite ritu ponere purpureos Infantia legit amictus stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum41)
mox et Romuleam stirpem proceresque futuros instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum58)
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, admisere deae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum67)
morientibus ecce lacertis viscera nostra tenens animamque avellitur infans, non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret oraque;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum7)
"meruere tuae, meruere tenebrae ultorem sperare Iovem, nova sontibus arma iniciam regnis, totumque a stirpe revellam exitiale genus, belli mihi semina sunto Adrastus socer et superis adiuncta sinistris conubia, hanc etiam poenis incessere gentem decretum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권82)
"Cyllenia proles, aera per liquidum regnisque inlapsus opacis dic patruo:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권106)
Rex ibi tranquille, medio de limite vitae in senium vergens, populos Adrastus habebat, dives avis et utroque Iovem de sanguine ducens, hic sexus melioris inops, sed prole virebat feminea, gemino natarum pignore fultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권132)
"his, aut me, si non effetus oborto sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum Oeneos et Marti non degenerare paterno accipies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권157)
" nec nos animi nec stirpis egentes - " ille refert contra, sed mens sibi conscia fati cunctatur proferre patrem, tunc mitis Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권158)

SEARCH

MENU NAVIGATION