라틴어 문장 검색

Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant, quorum numerum habebant magnum, ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur;
(카이사르, 내란기, 1권 79:6)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:7)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet.
(카이사르, 내란기, 2권 20:9)
Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:5)
Reliquae Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 23:10)
neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 25:7)
His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit.
(카이사르, 내란기, 2권 26:1)
Equitesque committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 26:6)
Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent.
(카이사르, 내란기, 2권 28:2)
duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias?
(카이사르, 내란기, 2권 32:10)
Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 34:14)
qui omnes discessu Curionis multique praeterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 35:8)
Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in castra Cornelia recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION