라틴어 문장 검색

propositis itaque nominibus legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, assensere cuncti nomenque eius uexillis omnibus sine mora inscripserunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 3:1)
Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 8장 2:1)
ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 2:2)
Itaque diutius ibi substitit ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 4:1)
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 15:1)
Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis summo in aedificanda classe amborum studio usus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 15:1)
Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 23:1)
quam quoniam poenam misero proponis amori, nunquam iam posthac basia subripiam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 996)
Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1091)
7. Auctoritatem vero Nasonis, quarto De Rerum Transformatione, que directe atque ad litteram propositum respicit, superest ut intueare;
(단테 알리기에리, Epistolae 16:1)
Occidit ergo propositum illud laudabile quo a mulieribus suisque cantibus abstinebam;
(단테 알리기에리, Epistolae 21:6)
Recte quidem nobiscum agitur, cum ex ea parte pulsatur ad nos ad quam cum ceteris sensibus inflet auditum, ac pariat pudor in nobis penitudinem, primogenitam suam, et hec propositum emendationis aggeneret.
(단테 알리기에리, Epistolae 81:4)
quod de proposito. 13.
(단테 알리기에리, Epistolae 94:3)
De istis tria sunt in quibus pars ista, quam vobis destinare proposui, variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus;
(단테 알리기에리, Epistolae 96:4)
Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere immediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION