라틴어 문장 검색

Et cum nostri quoque sicut et proximi curam in necessariis agere debeamus, nonnulla propter nosmetipsos agere nos oportet, ut et nos eorum quae agimus causa quaedam existamus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:8)
sed non, ut dictum est, finis, id est superior et suprema causa, quae Deus est. Hoc ipsum quippe quod pro nobis gerimus, si recte agamus, propter Deum facimus, cui hoc placere credimus, et ejus dilectio nostrae causa est, ut nos quoque propter ipsum, non eum propter nos diligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:9)
Uxor quoque ab eo qui est incontinens ducenda est, non solum propter filios ipsi generandos, verum etiam ne eum ex fornicatione offendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:20)
Quod si et in haec ipsa quoque sensuum experimenta necessaria videntur, ut videlicet a sensibilibus ad intelligibilia duceretur, facile etiam erat, ut omnium optimus conditor atque dispensator Deus, per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret, quia et per qualitatem operum quae videntur, absentis artificis industriam dijudicamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:29)
Hoc quidem modo et ipse perhibet Apostolus, Deum sui notitiam reprobis quoque contulisse, juxta quod ad Romanos scribens, inexcusabilem omnem hominem esse convincit, et de contemptu sui Conditoris esse arguendum, cum ejus notitiam lex ipsa naturalis, quae in ratione consistit, etiam sine scripto ex ipsa operum ejus exhibitione omnibus afferret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:30)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt (Rom. I, 18-21).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:35)
Nam et signorum, inquit, ortus et obitus definitum quemdam ordinem servant, et animae commutationes non modo quadam ex necessitate semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque vicissitudines nulla in re mutatae unquam nocuerunt, quae signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:7)
facile autem illud quoque ratione convinci poterat mundum ipsum etiam et quae in eo sunt a se ipso non esse, nec per se subsistere, sed ab alio quocunque longe cunctis excellentiore cuncta optime tam fieri quam regi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:8)
Ad quam etiam conditionis concordiam, sicut et regiminis, unitas ipsa atque identitas maxima conditoris proficit, ut hinc quoque unum eumdemque penitus conditorem sicut et rectorem omnium esse constet, quem nos Deum dicimus, ac summum jure profitemur bonum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:14)
Quibus quidem objectis id praedicendum arbitror, quod juxta ipsos quoque philosophos, et communis sermonis usum, nunquam potentia cujusque rei accipitur, nisi in his quae ad commodum vel dignitatem ipsius rei spectant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:3)
sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)
sic et idem de eadem nativitate mea nunc quoque vult quod tunc voluit, ut videlicet tunc fieret, quando eam fieri ab aeterno voluit et scivit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:9)
Ex eo profecto concedendum esset quod illud quoque quandoque scit, quandoque etiam non scit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:1)
Prius autem spiritualis substantia erat, quae corpore naturae conjuncta est, et nunc quoque ut spiritualis permanet non corporea facta est. Cum ergo et nunc sicut ante juxta ipsam veritatis assertionem spiritus sit Deus, nec unquam quod spiritus est corporeum fiat, aut partes recipiat, quomodo proprie vel Verbum dicitur fieri caro, vel Deus homo, cum Verbum ipsum nunc etiam sit spiritus quia est Deus, sicut et ante incarnationem fuerat?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:11)
Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION