라틴어 문장 검색

Iam praelia Iliadis et vulnerum non sine disciplinae perfectione descriptio et enumeratio auxiliorum duplex et fabricatio armorum et ludicri certaminis varietas ictumque inter reges et ruptum foedus et speculatio nocturna et legatio reportans a Diomede repulsam Achillis exemplo, et super Pallante ut Patroclo lamentatio, et altercatio ut Achillis et Agamemnonis ita Drancis et Turni, utrobique enim alter suum alter publicum commodum cogitabat, pugna singularis Aeneae atque Turni ut Achillis et Hectoris, et captivi inferiis destinati ut illic Patrocli hic Pallantis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:1)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 4:1)
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:2)
Astur itemque Cupavo et Cinirus, insignes Cygni Phaethontisque fabulis, nullam pugnae operam praestant, cum Alesus et Sacrator ignotissimi pugnent, et Atinas ante non dictus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 9:1)
Homerus de Aiacis forti pugna ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 2:1)
Hunc locum Ennius in quinto decimo ad pugnam C. Aelii tribuni his versibus transfert:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:1)
— Proiecto dum pede laevo Aptat se pugnae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:4)
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 6:4)
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:3)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri et pugnam sperate parati, aut, ut Homerus brevius et expressius dixit, Νῦν δ’ ἔρχεσθ’ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρνα.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:2)
O scelerum ultores, melioraque signa secuti, O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:3)
Verba ducis nullo partes clamore sequuntur, Nec matura petunt promissae classica pugnae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:43)
placuitque referri Signa, nec in tantae discrimina mittere pugnae Iam victum fama non visi Caesaris agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:45)
Sed Graiis habiles pugnamque lacessere pinus Et tentare fugam, nec longo frangere gyro Cursum, nec tarde flectenti cedere clavo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:21)
In pugnam fregere rates.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION