라틴어 문장 검색

quid vero quod, ut dicebam, similes in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 245:1)
nam prosa, ut mucronem pro gladio et lectum pro domo recipiet, ita non puppim pro navi nec abietem pro tabellis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 239:1)
nam est primum, quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut puppesque tuae pubesque tuorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 229:2)
Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:1)
iamque ense fessum miles exonerat latus, neglecta summas scuta per puppes iacent;
(세네카, 아가멤논 10:2)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
haec lacera et omni decore populato levis fluitat nec illi vela nec tonsae manent nec rectus altas malus antemnas ferens, sed trunca toto puppis Icario natat, nil ratio et usus audet:
(세네카, 아가멤논 10:39)
Sic feras linea et pinnae clusas contineant ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:1)
Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:1)
Sic itaque ira metuitur, quomodo umbra ab infantibus, a feris rubens pinna.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 62:1)
Pendet summo stridula ramo pinnasque novo tradere soli gestit querulos inter nidos Thracia paelex, turbaque circa confusa sonat murmure mixto testata diem.
(세네카, Hercules Furens 2:10)
saeva Lernae monstra, numerosum malum, non igne demum vicit et docuit mori, solitasque pinnis condere obductis diem petit ab ipsis nubibus Stymphalidas ?
(세네카, Hercules Furens 3:18)
Quam tunc habebat, cum per arentem plagam et fiuctuantes more turbati maris adit harenas bisque discedens fretum et bis recurrens, cumque deserta rate deprensus haesit Syrtium brevibus vadis et puppe fixa maria superavit pedes.
(세네카, Hercules Furens 4:17)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
hic onere vacuam litori puppem applicans repetebat umbras;
(세네카, Hercules Furens 12:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION