라틴어 문장 검색

Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem, et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 105:1)
Contentionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quamquam haud scio an possint haec quoque esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:2)
quamquam, quae verborum sententiarumque praecepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 170:4)
Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisite iudicio putares uti litterarum, quamquam erant litterati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:2)
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:1)
Tibi autem, mi Cicero, quamquam in antiquissima nobilissimaque philosophia Cratippo auctore versaris iis simillimo, qui ista praeclara pepererunt, tamen haec nostra finitima vestris ignota esse nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:4)
At vero interitus exercituum, ut proxime trium, saepe multorum, clades imperatorum, ut nuper summi et singularis viri, invidiae praeterea multitudinis atque ob eas bene meritorum saepe civium expulsiones, calamitates, fugae, rursusque secundae res, honores, imperia, victoriae, quamquam fortuita sunt, tamen sine hominum opibus et studiis neutram in partem effici possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 26:1)
nunc dicamus de gloria, quamquam ea quoque de re duo sunt nostri libri, sed attingamus, quandoquidem ea in rebus maioribus administrandis adiuvat plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:2)
Quamquam praeclare Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:1)
Quamquam enim in utroque inest gratificandi liberalis voluntas, tamen altera ex area, altera ex virtute depromitur, largitioque, quae fit ex re familiari, fontem ipsum benignitatis exhaurit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:5)
Quamquam intellego in nostra civitate inveterasse iam bonis temporibus, ut splendor aedilitatum ab optimis viris postuletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:2)
Quamquam, quod praesens tamquam in manum datur, iucundius est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:2)
quamquam Italia ornata domus ipsa mihi videtur ornatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:12)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
Quare, quamquam a Cratippo nostro, principe huius memoriae philosophorum, haec te assidue audire atque accipere confido, tamen conducere arbitror talibus aures tuas vocibus undique circumsonare, nec eas, si fieri possit, quicquam aliud audire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION