라틴어 문장 검색

quare etiam atque etiam suboriri multa necessest, et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, infinita opus est vis undique materiai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:11)
quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest corpora;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:9)
quare in seminibus quoque idem fateare necessest, esse aliam praeter plagas et pondera causam motibus, unde haec est nobis innata potestas, de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:22)
Illud in his rebus non est mirabile, quare, omnia cum rerum primordia sint in motu, summa tamen summa videatur stare quiete, praeter quam siquid proprio dat corpore motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:1)
quare etiam atque etiam simili ratione necessest, natura quoniam constant neque facta manu sunt unius ad certam formam primordia rerum, dissimili inter se quaedam volitare figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:16)
Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:1)
quare, nisi luminis illa minora corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 10:4)
quare non est ut credere possis esse infinitis distantia semina formis, ne quaedam cogas inmani maximitate esse, supra quod iam docui non posse probari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:8)
quare magna deum mater materque ferarum et nostri genetrix haec dicta est corporis una.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:6)
quare etiam atque etiam talis fateare necesse est esse alios alibi congressus materiai, qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:5)
quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque scire licet perquam pauxillis esse creatam seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:1)
quare participem leti quoque convenit esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:8)
quare animum quoque dissolui fateare necessest, quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:12)
quare etiam atque etiam resoluto corporis omni tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 14:7)
quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst expertis animas nec leti lege solutas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION