라틴어 문장 검색

si tamen a precibus tumidos accedere fastus senseris, incepto parce referque pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:527)
vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit corpora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 79:2)
gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, illa suas nolet pondus habere preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 167:1)
non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - iure venit cultos ad sibi quisque deos - flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 255)
nec vitam nec opes nec ademit posse reverti, si sua per vestras victa sit ira preces, at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis a Iove percussus non leve vulnus habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 725)
esse quidem fateor meritam post Caesaris iram difficilem precibus te quoque iure meis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 210)
cumque serenus erit vultusque remiserit illos, qui secum terras imperiumque movent, exiguam ne me praedam sinat esse Getarum, detque solum miserae mite, precare, fugae, tempus adest aptum precibus, valet ille videtque quas fecit vires.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 231)
qui quoniam patria toto sumus orbe remoti, nec licet ante ipsos procubuisse deos, quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos, adde sed et proprias ad mea verba preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 254)
culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 722)
et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar, numina sint precibus non inimica meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 817)
tu quoque, conveniens ingenti nupta marito, accipe non dura supplicis aure preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 820)
conspicitur numquam meliore potentia causa, quam quotiens vanas non sinit esse preces, hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est a superis ortae nobilitatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 97)
nil nisi sollicitae sint tua verba preces, tum lacrimis demenda mora est, summissaque terra ad non mortalis brachia tende pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 171)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti, iamque pudet vanas fine carere preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 71)

SEARCH

MENU NAVIGATION