라틴어 문장 검색

tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 330:1)
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta; sin autem, veniemus et expugnabimus vos".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장31)
Verum rex praescius populi in se irruentis, occurrit cum quingentis solum equitibus, quatuor vero millibus peditum, [0674B] bellumque crudele committens circiter mille quingentos occidit ex eis in ore gladii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:2)
Utque duae dextra caelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:5)
Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 48:1)
Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 75장3)
necnon et horologium ex auricalco arte mechanica mirifice conpositum, in quo duodecim horarum cursus ad clepsidram vertebatur, cum totidem aereis pilulis, quae ad completionem horarum decidebant et casu suo subiectum sibi cimbalum tinnire faciebant, additis in eodem eiusdem numeri equitibus, qui per duodecim fenestras completis horis exiebant et inpulsu egressionis suae totidem fenestras, quae prius erant apertae, claudebant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION