라틴어 문장 검색

Omnibus tamen mensibus ex die Nonarum Idus nono die repraesentari placuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:1)
Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:3)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:1)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
Nec hoc praetermiserim, quod nuptiis copulandis Kalendas Nonas et Idus religiosas, id est devitandas, censuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:1)
Hi enim dies praeter Nonas feriati sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 21:2)
Cur ergo Nonis, si feriatus dies non est, prohibetur celebritas nuptiarum?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 22:2)
Horum causam Gellius Annalium libro quinto decimo et Cassius Hemina Historiarum libro secundo referunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:3)
Tunc Patres iussisse ut ad collegium pontificum de his religionibus referretur, pontificesque statuisse postridie omnes Kalendas Nonas Idus atros dies habendos, ut hi dies neque praeliares neque puri neque comitiales essent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 24:1)
Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam nominalem diem plerique vitant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:1)
et quod Iulius Modestus adfirmat Messala augure consulente pontifices, an nundinarum Romanarum Nonarumque dies feriis tenerentur, respondisse eos nundinas sibi ferias non videri:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 28:2)
Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:1)
Est etiam Nundina Romanorum dea a nono die nascentium nuncupata, qui lustricus dicitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 36:1)
sed is maribus nonus, octavus est feminis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION