라틴어 문장 검색

negarunt.
(아풀레이우스, 변명 46:13)
ceterum negare factum facilis res est et nullo patrono indiget:
(아풀레이우스, 변명 46:17)
nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim.
(아풀레이우스, 변명 46:21)
ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit;
(아풀레이우스, 변명 51:3)
atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.
(아풀레이우스, 변명 51:26)
at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse, - quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit - tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum.
(아풀레이우스, 변명 53:4)
- Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum?
(아풀레이우스, 변명 54:1)
negant uidisse se qui fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum.
(아풀레이우스, 변명 54:9)
cui enim cani, cui uulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat?
(아풀레이우스, 변명 55:9)
non negabunt.
(아풀레이우스, 변명 57:8)
patrimonium omne iam pridem abligurriuit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam uenditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit;
(아풀레이우스, 변명 57:14)
denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius oboluisse faecem uidebant, - nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti.
(아풀레이우스, 변명 58:6)
etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse.
(아풀레이우스, 변명 60:4)
ita factum nec Aemilianus poterit negare.
(아풀레이우스, 변명 69:3)
inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur.
(아풀레이우스, 변명 73:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION