라틴어 문장 검색

tandem Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, quae vos rabies inquit agitat, qui duorum hominum noxae civitatem accessionem facitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 308:2)
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2440)
fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 33)
Tum si coronas, serta, unguenta iusserit ancillam ferre Veneri aut Cupidini, tuos servos servet, Venerine eas det an viro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 173)
fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, cave tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 442)
Phaedromvs Quo Venus Cupidoque imperat, suadet Amor:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 12)
o Cupido, quantus es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 210)
tum mihi Amor et Cupido in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 310)
sagitta Cupido cor meum transfixit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 157)
Differor cupidine eius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 139)
] insanum [et] malumst in hospitium devorti ad Cupidinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 264)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)
eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장84)
canibus rabiem studium mutavit in rabiem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4791)
Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, acrior est rabie:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION