라틴어 문장 검색

revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset partes, unam radicibus montium circumduci ad rupem iussit, quae fastigio altitudinis par, media valle velut abrupta erat ab arce;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 296:1)
ad radices fere collis in quo posita urbs est regii succedebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 222:3)
nolite existimare beluas tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare, dein, cum diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 216:2)
nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 242:1)
haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 250:1)
deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 287:1)
sed, quia nihil silvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 507:2)
Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 257:1)
namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 588:1)
Cleuas cum praesidio impigrorum iuvenum insecutus sub radicibus prope inviis montium ad mille hominum ex agmine impedito occidit, ad ducentos cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 254:1)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)
sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune imminens super Demetriadem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 152:1)
Si hercle ego te non elinguandam dedero usque ab radicibus, impero auctorque sum, ut tu me cuivis castrandum loces.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2126)
Num radix fuit, Ol.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 259)
Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omnes dolent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 132)

SEARCH

MENU NAVIGATION