라틴어 문장 검색

et patres quamquam rem parvam, quo plures patricii magistratus in re publica essent, laeti accepere, id quod evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 91:1)
Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 140:2)
Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 197:1)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)
consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque adgreditur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 310:1)
nihil non adgressuros homines si magna conatis magna praemia proponantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 385:3)
quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit fugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 421:2)
subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 477:1)
sua consilia velle, sua imperia sola rata esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 495:3)
itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:2)
haec precatus superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 238:1)
patres conscripti, victoria cui nec deus nec homo quisquam invideat victi a vobis et imperatore vestro dedimus nos vobis, rati, quo nihil victori pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus nostris victuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 317:2)
- deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt invasuros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 431:1)
cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat pactionem ratam esse quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 521:1)
exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION