라틴어 문장 검색

Nunc quum eius alienum esse a me animum sentiam, Nec conventurum inter nos posthac esse arbitror, Quamobrem reducam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 463)
Ah, Reduc uxorem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4114)
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 278)
Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem, Eumque nunc esse intus cum illis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 678)
Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:1)
insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:3)
"Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curvis secum avexere carinis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:20)
amissam classem, socios a morte reduxi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 15:12)
Sergestum Aeneas promisso munere donat, servatam ob navem laetus sociosque reductos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:14)
" Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta libravit dextra media inter cornua caestus, arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:12)
Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, [par levibus ventis volucrique simillima somno.] Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:14)
natumque in valle reducta ut procul egelido secretum flumine vidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:2)
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:9)
" "Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto," excipit Ascanius," per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae obtestor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:7)
Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION