라틴어 문장 검색

Idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem Graecinus declarat eo libro, quem de vineis scripsit,cum refert ex patre, suo saepe se audire solitum, Paridium quendam Veterensem vicinum suum duas filias et vineis consitum habuisse fundum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 6:1)
Plurimum id refert esse quod paulum infra curvationem vitis prorepens pampinus statim apprehendat, et in transversa potius se fundat quam in edita, ventosque facilius sustineat subnixuscantherio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 2:1)
Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 1:5)
nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio quam putatio vitibus consulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 2:2)
Est enim sapientis rustici reputare, num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 27장 5:1)
Plurimum enim refert, ut eam partem caeli spectent, cui ab tenero consueverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 20:3)
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 1:1)
qui ubi superpositusigni fumum emisit, conceptum nidorem fistula usque ad hirudinem perfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:2)
Nam decem mensibus ventrem perferunt, neque ex imperio magistri, sed sua sponte marem patiuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 2:1)
Cum sit notissimum etiam in Sacro monte Hispaniae, qui procurrit in occidentem iuxta Oceanum, frequenter equas sine coitu ventrem pertulisse fetumque educasse, qui tamen inutilis est, quod triennio, prius quam adolescat, morte absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:1)
Multum autem refert robur corporis ac pedum conservare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:1)
Equam convenit quadrimam usque in annos decem amplissimae atque pulcher- rimae formae, membris fortibus, patientissimam laboris eligere, ut discordantem utero suo generis alieni stirpem insitam facile recipiat ac perferat, et ad fetum non solum corporis bona, sed et ingenium conferat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:1)
Nam ubi asina et onagro natus admittitur equae, per gradus infracta feritate quicquid ex eo provenit, paternam formam et modestiam, fortitudinem celeritatemque avitam refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:3)
Post huius 4 quadrupedis ovilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 1:1)
Idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION