라틴어 문장 검색

nempe tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque duceris ut nervis alienis mobile lignum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:20)
tum, si qua fuerint minus effecta iis, quae levius adhuc adflicti coeperamus, imperitanti fortunae remittantur, quae, si quid mediocrium alioqui in nostro ingenio virium fuit, ut non exstinxerit, debilitavit tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 15:5)
atqui hoc est quod dominetur in iudiciis, haec eloquentia regnat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 78:1)
primum, id est genus, an regnandum, tum an civitate aliena, an Romae, an laturi sint Romani talem regem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 30:2)
regnat, hic imperat, hic sola vincit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 188:3)
quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 113:1)
huius quoque loci clausula sit eadem necesse est, quae ceterorum est, regnare maxime modum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:2)
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장3)
eandem illos causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum aliis gentibus, libidinem imperitandi, quis omnia regna aduersa sint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장4)
Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius visum amicos quam seruos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장7)
Hoc quoque parum est, nisi latifundiis vestris maria cinxistis, nisi trans Hadriam et Ionium Aegaeumque vester vilicus regnat, nisi insulae, ducum domicilia magnorum, inter vilissima rerum numerantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 20:5)
Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 12:2)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION