라틴어 문장 검색

Haec, intuit, praepositio praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 4:1)
Praeterea vir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo verba dixisset, si reperiri posset ullum tertium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 8:1)
Dolabellam quibus consulibus causam privatam Pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et viginti anni reperiuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 4:3)
tertiam figuram novam hercle repperi apud Pisonem in secundo Annalium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 3:1)
RODUM insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητήσ fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXXI 2:1)
sed facilius reperias qui verbum ostentent quam qui intellegant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IX 2:3)
MUNICIPES et municipia verba sunt dictu facilia et usu obvia, et neutiquam reperias qui haec dicit, quin scire se plane putet quid dicat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 2:1)
QUORUM in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus habetur, Agrippae appellati, vocabulo ab aegritudine et pedibus conficto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVI 2:1)
Voluptas autem, inquit, vel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis existit, cum perfectae absolutaeque sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XVIII 7:2)
Tum inter haec eorum verba Arionem cum fidibus et indumentis cum quibus se in salum eiaculaverat extitisse, navitas stupefactos convictosque ire infitias non quisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 22:1)
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 2:1)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
IN sermonibus forte quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania advectum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, III 2:1)
De notis litterarum quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 1:1)
Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidii Commentariis, quos Grammaticos inscripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION