라틴어 문장 검색

quomodo ergo Vergilius ait exigua tantum gelidus ros nocte reponet?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3063)
quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus feta tepefacta sub alite saxa (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)
traxit autem a reponendi similitudine, vel a celando, unde cellam appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4337)
nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi et vina reponite mensis, quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7064)
redit in praecordia virtus atqui ait Horatius nec vera virtus cum semel excidit, curat reponi deterioribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3672)
dictaea Dictaeus mons est in Creta, ubi herba dictamnos nascitur, quae admota vulneribus ferrum inhaerens solet expellere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1715)
arisque reponimus ignem ecce quod dixit 'in partem praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2311)
quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 32112)
repostas πάθοσ pro 'repositas', id est longe positas, remotas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3641)
avribus aera captat naturale enim est, ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5141)
hic sublatus tacebat, repositus loquebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 19612)
miseratus amantem hoc est 'Hyrcanaeque admorunt ubera tigres':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3701)
nunc lyciae sortes inrisio est honesta satis, cum his verbis fit, quibus laus praemissa est, ut et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, necdum illis labra admovi, sed condita servo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3771)
caestus artemque reponit et arma deposuit et arti renuntiavit, id est κατάλυσιν fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4841)
faciemque deae vestemque reponit duo diversa uno sermone conclusit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6191)

SEARCH

MENU NAVIGATION