라틴어 문장 검색

Eget minus mortalis, quo minus cupit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E1)
Non egere felicitate felicitas est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N24)
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 286)
Necessitas egentem mendacem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 425)
nullum fructum operum eius repudiamus:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:5)
Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum, quam duxerat, aliam accepit uxorem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.10)
Absit, inquit, ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta litteram seruaret, iudaizante adhuc in multis ecclesia, nec subito ualentibus apostolis omnem legis obseruantiam, quae a Deo instituta est, abdicare (quomodo simulacra, quae a daemonibus inuenta sunt, repudiare omnes, qui ad fidem ueniunt, necesse est), uidelicet ne scandalum facerent eis, qui inter gentes erant Iudaeis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:11)
ita ut in exemplum primitiuae ecclesiae nullus ibi diues, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse uideretur proprium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 1:9)
orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 54:1)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
inde paulum recreatus egens miles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 269:2)
discordiae intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 340:4)
adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 538:3)
ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 569:2)
et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas - provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, - - ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 622:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION