라틴어 문장 검색

quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 10:5)
Ac primo quidem armis suis tecti exceperant, sed iam nec retinere arma lubrica rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, cum undique tempestatis violentia maior, quam vita batur, occurreret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 6:2)
Illi tanta spe destituti domos abeunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 24:1)
Ergo Acadira transit aeque vasta et destituta incolentium fuga.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 23:3)
LXXX talenta constituit daturum Alexander et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exequenda, quae obtulerat, dimisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 6:1)
Iamque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur, cum Porus destitutus a pluribus tela multa ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 33:2)
"Desertus, destitutus sum, hostibus deditus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 17:10)
Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 38:1)
Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 22:2)
Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles vagabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 24:3)
Nam Alexander punita insolentia satraparum quorundum, qui, dum in extremo orbe Indorum armis retinetur, summa scelera atque flagitia in provinciales exercuerant, ceteris metum iniecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:3)
Ceterum priusquam excerneret, quos erat retenturus, edixit, ut omnes milites aes alienum profiterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 11:1)
Ceterum ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 15:1)
"Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:10)
"potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION