라틴어 문장 검색

Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, - ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, - et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:12)
Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curva haec habitant ad litora volgo infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:14)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:1)
At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:1)
Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris vera involvens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:1)
Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:1)
" Tantum effata, furens antro se immisit aperto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:14)
Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, matres atque viri, defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:6)
Stabant orantes primi transmittere cursum, tendebantque manus ripae ulterioris amore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:8)
Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:11)
Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:17)
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:21)
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:2)
licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION