라틴어 문장 검색

propter fidem uidelicet dominicae resurrectionis, quam una sabbati factam, propterque spem nostrae resurrectionis, quam eadem una sabbati, quae nunc dominica dies dicitur, ueraciter futuram cum sancta ecclesia credebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 2:4)
hic ille est nobis qui septima sabbata conplet, ut caro nostra Deo tandem sociata quiescat, quam bis terna malis vexabant sabbata noxis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3330)
quippe etiam festis q. e. d. non mirum est, rusticum aliqua facere debere per pluvias, cum sint quaedam, quae facere possit etiam festis diebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2681)
Scilicet post persecu- tiones tam multas tamque vehementes cum facta pace turbae gentilium in christianum nomen venire cupientes hoc impedirentur, quod dies festos cum idolis suis solerent in abundantia epularum et ebrietate consumere, nec facile ab his perniciosissimis sed tamen vetustissimis voluptatibus se possent abstinere, visum fuisse maioribus nostris ut huic infirmitatis parti interim parceretur diesque festos post eos quos relinquebant, alios in honorem sanctorum martyrum vel non simili sacrilegio quamvis simili luxu celebrarent;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION