라틴어 문장 검색

eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis, et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:8)
prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:3)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 3:1)
nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 4:4)
nam attrectatu e/t quassu Saevum a/mplificatis dolo/rem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:10)
Magne pater divum, saevos punire tyrannos haut alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno:
(페르시우스, 풍자, satire 328)
Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:4)
Gemino cum consule Magnus, ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis et piratarum scopulus, modo quem ter ovantem luppiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus et veneratus erat submissa Bosporos unda, pro pudor, imperii deserto nomine fugit, ut Fortuna levis Magni quoque terga videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:26)
Silva tum excepit ferum, In qua retentis impeditus cornibus Lacerari coepit morsibus saevis canum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.4)
Qui regnum adeptus coepit vesci singulas Et exercere imperium saevis unguibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.5)
Namque et superbi luget Aeetae domus, Et regna Peliae scelere Medeae iacent, Quae saevum ingenium variis involvens modis Illic per artus fratris explicuit fugam, Hic caede patris Peliadum infecit manus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.3)
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
Paterfamilias saevum habebat filium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.1)
numquam sum factus satur Et super infelix saevum patior dominium.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION