라틴어 문장 검색

unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 16:21)
Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 7:5)
Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 4:6)
Salvum est enim tibi ex illo, quod est optimum :
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 67:7)
Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat;
(세네카, 행복론, Liber III 113:2)
dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis.
(세네카, 행복론, Liber V 95:3)
felicior futurus est, si salvum filium habuerit, infelicior, si amiserit.
(세네카, 행복론, Liber V 111:3)
" In potestatem meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi beneficii loco sit, quidquid redditur.
(세네카, 행복론, Liber VI 197:1)
Dum apud me est, salvum sit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 98:6)
Modo modo intra paucos illos dies, quibus C. Caesar perit, si quis inferis sensus est, hoc gravissime ferens, quod sciebat populo Romano superstiti septem aut octo certe dierum cibaria superesse, dum ille pontes navibus iungit et viribus imperi ludit, aderat ultimum malorum obsessis quoque, alimentorum egestas ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:4)
salvum regem clementia in aperto praestabit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 117:2)
hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:6)
Respice fratres meos, quibus salvis fas tibi non est accusare fortunam.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 122:2)
Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 127:1)
Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION