라틴어 문장 검색

"pulchritudini responderit, prorsus Cupido nascetur."
(아풀레이우스, 변신, 5권120)
"extra terminum mentis suae posita prorsus omnium mariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et in profundum calamitatis sese praecipitavit, tremensque et exsangui colore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illas ait:"
(아풀레이우스, 변신, 5권149)
"nec enim unquam viri mei vidi faciem vel omnino cuiatis sit novi, sed tantum nocturnis subaudiens vocibus maritum incerti status et prorsus lucifugam tolero, bestiamque aliquam recte dicentibus vobis merito consentio:"
(아풀레이우스, 변신, 5권151)
"Sic inustus exiluit deus visaque detectae fidei colluvie prorsus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권182)
"Sed cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumque prorsus spectaculum;"
(아풀레이우스, 변신, 5권207)
"At rusticae squalentisque feminae colloquium prorsus horresco."
(아풀레이우스, 변신, 5권242)
"illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus eius acrioribus remediis coerceat."
(아풀레이우스, 변신, 5권244)
"At illa Opportune inquit Ardenti prorsus isto meo pectori violentiam scilicet perpetraturae venitis."
(아풀레이우스, 변신, 5권249)
"et illico dirigit citatum gradum, quem defectum prorsus assiduis laboribus spes incitabat et votum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:3)
"Sic impossibilitate ipsa mutata in lapidem Psyche quamvis praesenti corpore, sensibus tamen aberat, et inextricabilis periculi mole prorsus obruta lacrimarum etiam extremo solacio carebat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:111)
"Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:120)
"altera enim perdita, lux haec tibi prorsus denegabitur."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:149)
"Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:19)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"nam praefui validissimae manui totamque prorsus devastavi Macedoniam."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION