라틴어 문장 검색

Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:1)
" Nondum habeo, quantum satis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 5:4)
Idem est autem omni saeculo, quod sat est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:6)
hoc enim, quod necessitati sat est, dat et irata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:5)
diluitur eius auctoritas nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus obsolefacta corrigere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:2)
bene se dabit in vetustate ipsa tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:9)
Hoc qui dixerit, obliviscetur id dominis parum non esse, quod deo sat est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:5)
Placet enim satis et arbustis animam inesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 10:2)
Ergo animantia superiorem tenebunt locum, quia et animalia in hac forma sunt et sata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 10:4)
Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat, discit?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 10:1)
Vixi, Lucili carissime, quantum satis erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 4:5)
Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 11:1)
sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:2)
ergo prudens beatus est et prudentia ad beatam vitam satis est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 2:6)
ita si ei iuncta semper est atque inseparabilis, et sola satis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION