라틴어 문장 검색

Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:3)
vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin, deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata avertere vultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:3)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
at nunc - tanta meo comes est insania morbo - saxa malum refero rursus ad ista pedem :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 110)
non sum ego quod fueram, quid inanem proteris umbram quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1113)
fessus ubi incubuit baculo saxove resedit pastor, harundineo carmine mulcet oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 16)
cum traheret silvas Orpheus et dura canendo saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 19)
hoc erat, in gelido quare Poeantius antro voce fatigaret Lemnia saxa sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 133)
« Munimenta saxorum refugium eius […] aquae eius fideles sunt » (Is 33,16).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:2)
Baptizatus, aqua mortis redemptus, se in pedes erigere potuit in « forti munimento saxorum », quia soliditatem invenit cui committi valuit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:3)
destructone iacent Solomonia saxa metallo aedificata manu?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3160)
ante fores tumuli, quas saxa inmania duro obice damnarant scopulis substructa cavatis, stat Dominus nomenque ciet frigentis amici, nec mora, funereus revolutis rupibus horror evomit exequias gradiente cadavere vivas, solvite iam laetae redolentia vincla, sorores, solus odor sparsi spiramen aromatis efflat, nec de corporeo nidorem sordida tabo aura refert, oculos sanie stillante solutos pristinus in speculum decor excitat, et putrefactas tincta rubore genas paulatim purpura vestit, quis potuit fluidis animam suffundere membris?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3249)
cui ieiuna eremi saxa loquacibus exundant scatebris, et latices novos fundit scissa silex, quae sitientibus dat potum populis axe sub igneo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae27)
quidnam sibi saxa cavata, quid pulchra volunt monumenta, nisi quod res creditur illis non mortua, sed data somno?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti12)

SEARCH

MENU NAVIGATION