라틴어 문장 검색

Cum enim M. Marius Gratidianus aedis Oratae vendidisset neque servire quandam earum aedium partem in mancipi lege dixisset, defendebamus, quicquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor scisset neque declarasset, praestare debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 178:3)
Nonne videtis equitem Romanum, hominem acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditum, C. Aculeonem, qui mecum vivit semperque vixit, ita tenere ius civile, ut ei, cum ab hoc discesseritis, nemo de eis, qui peritissimi sunt, anteponatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 191:2)
Ac si nos, id quod maxime debet, nostra patria delectat, cuius rei tanta est vis ac tanta natura, ut Ithacam illam in asperrimis saxulis tamquam nidulum adfixam sapientissimus vir immortalitati anteponeret, quo amore tandem inflammati esse debemus in eius modi patriam, quae una in omnibus terris domus est virtutis, imperi, dignitatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 196:1)
de quo multa soleo in sermonibus cotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris omnibus et maxime Graecis antepono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:3)
nolite sinere nos cuiquam servire, nisi vobis universis, quibus et possumus et debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:3)
servire vero non modo te, sed universum senatum, cuius tum causam agebas, ausus es dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:6)
Potestne virtus, Crasse, servire istis auctoribus, quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:1)
lapides me hercule omnis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn- cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:5)
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:4)
ita levissimam delectationem gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 21:4)
"si aerari copiis et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 171:4)
neque attendit eos ipsos, unde hoc simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 316:3)
quamquam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:5)
sin quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 95:2)
de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION