라틴어 문장 검색

His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
Etenim cum, ex perpetua nostra cum natura consuetudine, majora de meditationibus nostris quam pro ingenii viribus speramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:6)
Nos ei initia (ut speramus) non contemnenda, exitum generis humani fortuna dabit, qualem forte homines in hoc rerum et animorum statu haud facile animo capere aut metiri queant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:3)
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et vigentibus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:16)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:3)
Insanum quiddam esset, et in se contrarium, existimare ea, quae adhuc nunquam facta sunt, fieri posse, nisi per modos adhuc nunquam tentatos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 15:1)
unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:6)
Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:3)
ne scilicet homines sperent aliquam ex arte corporum naturalium generationem aut transformationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:15)
quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cujusdam, quam excellentis alicujus facultatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:5)
Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:4)
sperandum est, illis erroribus missis aut correctis, magnam rerum in melius mutationem fieri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:8)
Itaque ex harum facultatum (experimentalis scilicet et rationalis) arctiore et sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) bene sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION