라틴어 문장 검색

quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico praeconio conligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 86:2)
Atque hic illud videndum est, in quo summus est error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus, non quo hoc quidem ad dicendum magno opere pertineat, sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc eorum, qui sibi eruditi videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:1)
ut enim si aurum cui, quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem, satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum, quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo labore, nullo errore, inveniret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 174:2)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:5)
hic nobismet ipsis noster error risum movet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:2)
Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:7)
" Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum, "quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum, deinde mihi neminem dederis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:1)
ne illud, quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri putat, ut causae noceamus, accidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:4)
Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa tanta tua in causis divinitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:3)
quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:4)
descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 205:2)
permotione, cum aut oblivio aut error aut aliqua metus aut cupiditatis causa permovit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 2:3)
Cur prudentissimos in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:6)
Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus in rebus disserendis utendum esse, si errorem velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION