라틴어 문장 검색

Non amplius autem tredecim passuum millibus processerant, cum ab Indis amicis facti certiores fuerunt, " Gallos columbarum instar in sylvis, hostilemque in morem, sedibus Anglicis instare, itemque propugnaculum, quod erant oppugnaturi, nuper adauctum fuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.36)
At tempus instabat, quo, Washingtonium haec munia honorifica relinquere, civiumque suorum jura contra paucorum potentium apud Anglos tyrannidem vindicatum ire oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.6)
infortuniumque omne subire, quam religionis causa vexari, praestare arbitrabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.12)
" Tempus instat, quod, liberi an servi futuri sint Americani;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.33)
difficultates magnae quas hic manipulus per triginta dies subiit, fere inexsuperabiles fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.34)
Summa hyeme instante, obsidionem solvendi, aut, maenia scandendo, oppidum expugnandi, necessitatem sibi impositam perspiciebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.49)
Claustra secunda, quae ad urbis portas recta ducebant, munita firmo praesidio, militesque, qui tormenta majora in Americanos subeuntes disploderent, ibidem collocabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.61)
sese famam ignaviae inertiaeque cedendo subiturum, probe sciebat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.30)
Deficientibus tentoriis, frigus brumale, quod jam instabat, exercitum ad summas angustias deduxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.56)
Hicce per Caesaream Novam receptus, Americanos difficultates omnes, et varia pericula, subire coegit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.53)
Temporis, apud exercitum manendi, jam exitus instabat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.73)
et in milites ejus benignitas, affabilitasque sermonis, ad mala, quoque, omnia simul cum militibus subeunda alacritas, virtusque in rebus arduis dubiisque, mirum in modum, militum studia animosque in eum accendit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.14)
Hae, autem, non solae erant quae heroi nostro, hoc tempore, undique instabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.34)
Qui leges apud Pennsylvanos, tune temporis, potestatem ferendi habebant, (eo, quod, forsitan urbis primariae captae pigebat,) ut Washingtonium in hiberna ire, et exercitum sub pellibus, seu tentoriis, ob frigus brumale, quod jam instabat, collocare et ponere voluisse auditum, multas de eo res dictu foedas ad Congressum scripserunt, palamque turpia de illo effutire, et praedicare haud dubitabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.37)
Sub anni insequentis finem, nempe, anni Christi millesimi septingentesimi septuagesimi octavi, cum plurima jam transacta fuissent, cumque hiems instaret, ad Canadam, Britannicam provinciam, et civitatibus Americanis conterminam, manu magna, invadendam, animum appulit Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.67)

SEARCH

MENU NAVIGATION