라틴어 문장 검색

testor nitentis flammeam Phoebi rotam superosque testor:
(세네카, Hercules Oetaeus 15:30)
testor modo iuro, alibi testificor, ut testor in occasu vestro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1551)
coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est ut omnes qui ex una familia essent supplicarent pariter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 619:1)
Qui enim in principio supplicantis erga se studium admittere non dubitasset, is in fine et studium supplicantis et beneficium prius collatum simul amittere non sustinebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:20)
non tribus tantum supplicatum ire placuit sed finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 294:3)
Testata itidem et interpretata eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro De Divinatione, ut testor interpretorque verba communia videri debeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 8:1)
qui cum, supremis iudiciis ordinatis, quaedam reliquerint his quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum operante nec putes, nec facile possit aegritudo testari nec funus comitatur his quisquam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 22:2)
multa iovem et laesi testatus foederis aras 'multa' pro 'multum'. licet haberet iustam causam iracundiae, quod et fugiebat Turnus, et ipse adpetebatur insidiis, non tamen ante prorupit in bellum, quam Iovis fidem et laesa foedera testaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4961)
Recreatus denique tandem, iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperate, concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis, manus precibus dederunt plura excogitantes, ut vincerent humilitate supplicandi regalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION